|
Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur. *** *** Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur! *** *** Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur. *** *** Ipse partis conservativae "Fine Gael" rector Leo Varadkar, qui iam ab anno MMXVII usque ad MMXX primarius minister Hiberniae fuit, cum pristinus praeses Miche�l Martin progressivus, sicut victorum sodalicii foedere sanctum est, post biennium (MMXX-MMXXII) abdicaverit, hesterno die Hiberniensis consul iterum creatus est. *** *** Hesterno die pristini consularis petitoris Iairi Bolsonaro fautorum centena contra militiae civilis sedem Brasiliae impetum fecerunt, ut cum ad Aloisii Lula creationem tum ad seditionum ducis Josephi Xavante comprehensionem fastidium suum manifestarent. Cum coenautocinetorum quinque vigiliarumque autoraedas nonnullas seditiosi incendiavissent, tumultus cruentissimi evenerunt, quibus civis unus saltem vulneratus est. *** *** In Consilii Europaei conventu hodierno Hungaria de euronum miliardi XVIII Ucrainae praebendis intercessit; hoc vero actum esse videtur, ut Hungaria ipsa contra Europaeum Consilium, quod die decimo tertio ante Kalendas Ianuarias pecuniam ad renovationem civitati ipsi propter iurium humanorum violationes continuas fortasse abnegaturum est, agat. *** ***
|
SCIENTIAE
SOCIALIA
RELIGIO
SOCIALIA
RELIGIO
BREVES
Caedes Africa
Apud Africae civitatis Burkina Faso fines orientales coenautocinetum quoddam forte globum ignivomum subterraneum, qui vero per Islamicos terroristas ibi sitos humatus videtur, hodie conculcavit: homines ideo decem saltem displosione interisse quinqueque offensi esse computantur. - 30/12/2022 17h40
Augurium
Laetissimum Diem Nativitatis omnibus lectoribus scriptoribusque ominamur! - 30/12/2022 17h39
De universitatibus bactrianis
Cum ante annum atque dimidium Bactrianae terrae potestatem Talebani obtinuissent, iura mulierum extemplo omnibus curae esse coeperunt, praesertim cum de muliebribus institutionibus cogitaretur. Acta diurna Bactriana "Tolo News" administratorum consilium, quod omnes pertimescebant, publicarunt: Bactrianarum mulierum accessus ad universitates "usque ad novum iussum" intermittetur. - 30/12/2022 17h38
|
Visitatores a die 27.04.2009:2343568
Visitatores hodie:83
Nunc
insunt:83
1739105825
|
|
|