12 Martii - Vicipaedia
| |||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|
Hebdomas | Lun | Mar | Mer | Iov | Ven | Sat | Sol |
hebd. 09 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 1 | 2 |
hebd. 10 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
hebd. 11 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
hebd. 12 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
hebd. 13 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
hebd. 14 | 31 | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 |
(ISO 8601) | (ordo dierum anno 2025) | ||||||
Index dierum |
12 Martii dies 71ª anni est (72ª in annis bisextilibus) in calendario Gregoriano. 295 dies manent.
Secundum calendarium Romanum est ante diem quartum Idus Martias, quae a.d. IV Id. Mar. abbreviatur.
- 744 - Bonifatius Winfridus monasterium Fuldensem condit.
- 1365 - Alma Mater Rudolphina Vindobonensis conditur.
- 1523 - Ferdinandus frater Caroli V imperatoris Sacri Romani Imperii primum edictum contra Protestantes promulgat atque libros tractatusque eorum supprimi iubet.
- 1622 - Ignatius de Loyola, Philippus Nerius atque Teresia Abulensis a Gregorio XV papa sancti fiunt.
- 1854 - Britannia et Francia, quod potestatem Russiae crescere nolunt, Imperio Ottomanico auxilium militare promittunt.
- 1918 - Caput Russiae a Petropoli ab exercitu Germanico petita Moscuam transfertur.
- 1922 - Atropatene, Armenia et Georgia Foederationem Transcaucasicam formant.
- 1936 - Unio Sovietica et Mongolia foedus de auxilio et amicitia signant.
- 1938 - Iussu Adolphi Hitler cancellarius foederalis Austriae Curtius Schuschnigg capitur et in castra carceralia transfertur.
- 1940 - Moscuae foedus pacis inter Finniam et Unionem Sovieticam signatur, qua Bellum Hiemale finitr.
- 1947 - Praeses CFA Henricus S. Truman pronuntiat, Americam cunctis nationibus liberis adfuturam, si contra communismum certare vellent.
- 1950 - Incolae Belgicae suffragio constituunt, ut Leopoldus III adhuc in exilio in Helvetia vivens in patriam rediret.
- 1968 - Mauritia insula libertatem a Britannia accepit.
- 1987 - Iudicium Europaeum Luxemburgi legem Theodiscum vetustissimam, qua cervisia solummodo ex aqua, humulo et millio coqueretur, irritam iudicat. "Lex Germanica Puraria" anno 1516 in Bavaria promulgata erat.
- 1989 - Timotheus Ioannes Berners-Lee Telam totius terrae apud CERN invenit.
- 1992 - Mauritia res publica facta est.
- 2022 - Saulus Niinistö praeses et Sanna Marin prima ministra Finlandiae voluntatem ad OTAN participandum publicant post incusionem Russicam ad Ucrainam factam.
- 1607 - Paulus Gerhardt, theologus Lutheranus et hymnorum scriptor Germanicus; mortuus est anno 1676.
- 1626 - Ioannes Aubrey, scriptor Anglicus; mortuus est anno 1697.
- 1685 - Georgius Berkeley, theologus et philosophus Hibernicus; mortuus est anno 1753.
- 1710 - Thomas Arne, compositor Anglicus; mortuus est anno 1778.
- 1718 - Iosephus Damer, dives Anglicus, qui terras comitatus Dorcestriae possidens ibi villam rusticam nomine "Milton Abbey" (Abbatiam Milton) reconstrui iussit; mortuus anno 1798.
- 1729 - Antonius Raphael Mengs, pictor Germanicus; mortuus est anno 1779.
- 1737 aut 1738 - Basilius Baženov, architectus Russicus (mortuus 1799).
- 1776 - Esther Stanhope, femina Britannica vana, quae se reginam in Libano fecit; mortua est anno 1839.
- 1784 - Gulielmus Buckland, geologus et palaeontologus Anglicus; mortuus est anno 1856.
- 1795 - Georgius Tyler Wood, gubernator Texiae; mortuus est anno 1858.
- 1806 - Ioanna Pierce, Prima Domina CFA; mortua est anno 1863.
- 1821 - Luitpoldus vicarius regis Bavariae; mortuus est anno 1912.
- 1837 - Alexander Guilmant, compositor et organista Francicus; mortuus est anno 1911.
- 1863
- Vladimirus Vernadskij, rerum naturae investigator Russicus ac Ucrainicus et Sovieticus (mortuus 1945).
- Gabriel D'Annunzio, scriptor, miles, aviator, peritus rerum civilium Italicus; mortuus est anno 1938.
- 1876 - Elbert Lee Trinkle, gubernator Virginiae; mortuus est anno 1939.
- 1877 - Gulielmus Frick, vir publicus factionis NSDAP; supplicio affectus est anno 1946.
- 1890 - Idris I, Libyae rex annis 1951 - 1969; mortuus est anno 1983.
- 1891 - Eugenius Polivanov, linguista Russicus Sovieticus; mortuus est anno 1938.
- 1898 - Murray Van Wagoner, rerum politicarum peritus Americanus factionis Democraticae; mortuus est anno 1986.
- 1904 - Adolphus Arndt, vir publicus Germanicus et sodalis SPD; mortuus est anno 1974.
- 1922 - Iacobus Kerouac, scriptor Americanus; mortuus est anno 1969.
- 1925 - Leo Esaki, physicus Iaponicus.
- 1928 - Eduardus Albee, scriptor praecipue scaenicus Americanus; mortuus est anno 2016.
- 1946 - Liza Minnelli, actrix cantrixque Americana.
- 1947
- Petrus Haraldus Carstensen, vir publicus Germanicus et sodalis factionis CDU.
- Mitt Romney, rerum politicorum peritus Americanus.
- 1953 - Ronaldus Ieremias, cinematographiae eroticae actor Americanus.
- 1956 - Pim Verbeek, pedilusorum palaestricus magister Nederlandicus; mortuus est anno 2019.
- 1957 - Pius Njawé, diurnarius Cameroniae; mortuus est anno 2010.
- 1958 - Dileita Machometus Dileita, Dzibuti primus minister.
- 1962
- Andreas Köpke, pedilusor illustris Germaniae.
- Graham Stuart, rerum politicarum peritus Britannicus factionis Conservativae.
- 1968 - Aaron Eckhart, histrio Americanus.
- 1975
- Sigmundus David Gunnlaugi filius, primus minister Islandiae annis 2013 ad 2016.
- Edgaras Jankauskas, pedilusor Lituanicus.
- 1994 - Christina Grimmie, cantrix Americana; necata est anno 2016.
- 417 - Innocentius I, papa.
- 604 - Gregorius Magnus, papa ab anno 590; natus est circa annum 540.
- 1507 - Caesar Borgia, dux militum mercennariorum; natus est anno 1475.
- 1699 - Franciscus Iacobus Lefort, rerum politicarum et militarium peritus Russicus; natus est anno 1655.
- 1733 - Michael Le Quien, rerum historicarum scriptor Francicus; natus est anno 1661.
- 1739 - Petrus Šafirov, rerum politicarum et diplomaticarum peritus Russicus; natus est anno 1669.
- 1916 - Maria von Ebner-Eschenbach, Austriaca scriptrix
- 1925
- Sun Yat-Sen - novarum rerum studiosus et dux civilis Sinensis, saepe post mortem appellatus Pater Patriae; natus est anno 1866.
- Arcadius Averčenko, scriptor Russicus; natus est anno 1881.
- 1940
- Sanctus Aloysius Orione, presbyter et advocatus pauperum veterumque Italicus; natus est anno 1872.
- Spyridon Lues, cursor Hellenicus; natus est anno 1872.
- 1944 - Romulus Murri, presbyter Italicus, vir publicus et diarii scriptor; natus est anno 1870.
- 1955 - Leo Wohleb, vir publicus Badeniae et sodalis primo Factionis Christianae Socialis Popularis Badeniae (BCSV) , deinde CDU; natus est anno 1888.
- 1972 - Ludovicus Mordell, mathematicus Britannicus; natus est anno 1888.
- 1991 - Gulielmus Heinesen, poeta Faroensiss; natus est anno 1900.
- 2010 - Michael Delibes, mythistoriarum scriptor Hispanicus; natus est anno 1920.
- 2014 - Iosephus da Cruz Policarpo, cardinalis Lusitanus; natus est anno 1936.
- 2015 - Terentius Pratchett, scriptor Anglicus; natus est anno 1948.
- 2016 - Lloyd Shapley, oeconomiae peritus Americanus; natus est anno 1923.
- 2017 - Horatius Ehmke, vir publicus Germanicus et sodalis SPD; natus est anno 1927.
- 2018 - Helgus Tabakov, actor et moderator Sovieticus et Russicus; natus est anno 1935.
- Dies contra censuram interretialem
- Dies Libertatis (Mauritia)