la.wikipedia.org

Antigonus I Monophthalmus - Vicipaedia

Wikidata Antigonus I Monophthalmus

Antigonus I Monophthalmus: imago
Antigonus I Monophthalmus: imago

Nativitas: 382 a.C.n.; Elimiotis
Obitus: 301 a.C.n.; Ipsos
Patria: Macedonia

Vide etiam paginam discretivam: Antigonus.

Regna diadochorum anno fere 311 a.C.n.
Imago, ut censent quidam, Antigoni Monophthalmi equitis in sarcophago qui "Alexandri" dicitur

Antigonus Monophthalmus (natus circa 382 a.C.n.; mortuus 301 a.C.n.) fuit satrapes imperii Alexandri Magni; Alexandro mortuo Antigonus inter diadochos regnum cepit Anatoliae, sed anno 301 a Seleuco et Lysimacho aggressus in proelio apud Ipsum mortuus est. Filius eius Demetrius fuit ab anno 294 a.C.n. rex Macedonum.

Anno 315 Asclepiodorum satrapam Persidis fecit et Agesilaum legatum in insulam Cyprum misit. Regibus urbium Cypriarum, i.e. Pumathioni Citiensem, Praxippo Lapethensi, Stasioeco Mariensi, Androcli Amathuntio regique Ceryniae, cuius nomen non traditur, suadere tentavit, ut a Ptolemaeo se dividerent et cum Antigono iungerent.

Nexus interni