la.wikipedia.org

Aulus Manlius Torquatus - Vicipaedia

Aulus Manlius A.f.T.n. Torquatus (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus post annum 140 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Avus eius Titus Manlius T.f. Torquatus annis 235 et 224 consulatum gessit. Frater eius Titus Manlius Torquatus consul anni 165 a.C.n. erat.

Anno 167 praetor electus est neque autem in provinciam ei tributam Sardiniam abiit, quod senatus ei quaestiones de rebus capitalibus tradidit[1]. Anno 164 una cum Quinto Cassio Longino consul creatus est. Secundum Plinium subito inter cenam mortuus est[2].

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLV 16,4
  2. Gaius Plinius Secundus, Naturalis Historia VII 183