Graecium - Vicipaedia
(Redirectum de Graecia (urbs))

Civitas: Austria
Locus: 47°4′15″N 15°26′19″E
Numerus incolarum: 292 630
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Graz
Gestio
Praefectus: Elke Kahr
Procuratio superior: Styria
Geographia
Superficies: 127.57 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Innere Stadt, St. Leonhard, Geidorf, Lend, Gries, Jakomini, Liebenau, St. Peter, Waltendorf, Ries, Mariatrost, Andritz, Gösting, Eggenberg, Wetzelsdorf, Straßgang, Puntigam
Territoria finitima: Graz-Umgebung District
Graecium[1][2] seu Gracia[3] (Theodisce Graz) est caput et maxima Styriae urbs, necnon sedes Dioecesis Graecensis-Seccoviensis, ad flumen Muram sita. Anno 2005, numerus incolarum fuit fere trecenti milia hominum.

Vocabulum Graecium sicut Graz derivatur de vocabulo gradec, quod Slovenice 'parvam arcem' significat.

Ubi hodie urbs Graecia sita est, olim castellum Romanum fuit et postea arx Slavorum. Anno 1125, Graecia primum commemorata est in documento monasterii vicini nomine Rein. Ex saeculo decimo quarto, Graecia fuit residentia Habsburgorum, regentum Austriae Interioris, quae constitit et Styria et Carinthia et partis Italiae Sloveniaeque recentis. Anno 1585, Universitas Graecensis instituta est. Anno 1809, Franci Graeciae castellum deleverunt quia non voluerunt habere castellum, quod nemo prius delere quivit. Solum Uhrturm et Glockenturm iam adsunt, collis, ubi castellum fuit, nunc hortus magnis cum arboribus est. Anno 2003 Graecia caput culturale Europae fuit.
- Universitas Carola-Francisca
- Universitas Technica
- Universitas Medica
- Universitas Musicae et Artis
- Bibliotheca Universitatis Graecensis
- Bibliotheca Provincialis Styriaca
- Arnoldus Schwarzenegger, histrio et pristinus gubernator Californiae
- Clemens Ioannes Setz, scriptor
- Henricus Fischer, pristinus praeses Austriae
- Ioannes Bernardus Fischer de Erlach, architectus temporis Baroci
- ↑ A. Chiusole, Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato (Venetiarum: G. B. Recurti, 1749).
- ↑ "Graecium seu Gracium" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~.
- ↑ "Gracia ... Graetium ... Graetia ..." in J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
Nexus interni
- Salej, Nadja. 2016. "Why avant garde Graz is Vienna’s cooler little sister." The Guardian, 4 Octobris 2016.