Heraclea Pontica - Vicipaedia
Heraclea Pontica[1] (Turcice: Karadeniz Ereğli sive Bender Ereğli, Graece: Ἡράκλεια ἡ Ποντική) est urbs in Bithynia sita ad Ponti Euxini litus, circiter anno 560 a.C.n. inter Amastrim ab oriente et Calchedonem ab occidente a colonis Megarensibus condita. Civitas modicae magnitudinis fuit, sed quia gentem indigenam Maryandinum subegerant eisque remigibus utebantur magna classe pollebat.[2] Constitutio modo oligarchica, modo democratica fuit prout factio altera alteram viceratː res novae plures enim fuerunt. Inter 364 et 352 a.C.n., Clearchi tyrannidem quoque experta est,[3] qui Platonis et Isocratis discipulus Athenis fuerat.

- Herodorus Heracleotes, mythographus, saec. VI/V a.C.n.
- Zeuxis Heracleotes, pictor, saec. V a.C.n.
- Heraclides Ponticus, philosophus Graecus, Platonis discipulus, saec. IV a.C.n.
- Dionysius Heracleotes, tyrannus Heracleae, saec. IV a.C.n.
- Memnon Heracleotes, historicus, saec. I p.C.n.
- Aristoteles, Politica V.5.3, V.6.3, V.6.7, VII.6.8
- ↑ Plin., nat. 27.4.
- ↑ Aristoteles, Politica VII.6.8. Xenophon, Anabasis V.6.10.
- ↑ Jason Harris, "Scholarship and leadership on the Black Sea: Clearchus of Heraclea as (un)enlightened tyrant", 2017
- Virginie Davaze, Memnon, historien d'Héraclée du Pont : commentaire historique, 2013 (Dissertatio academica)
- Stanley Mayer, Outpost of Hellenism : the emergence of Heraclea on the Black Sea, University of California press, 1976 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica