Madagascaria - Vicipaedia
![](https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/0/0b/Madagascar_map.png/220px-Madagascar_map.png)
Madagascaria,[1][2] olim insula Delphina,[3] est insula et civitas sui iuris in Oceano Indico ante Africam Orientalem sita, a qua freto Mozambicensi separata est. Caput est Tananarivum. Auctores generum plerumque ex Indonesia venerunt. Madagascariae praeses est Andreas Rajoelina, primus minister Ioannes Ravelonarivo.
Madagascariae aër calidus est, sed magis temperatus in terris montanis interioribus. Duo sunt anni tempora: pluviarum tempus et siccum. Magna pars imberum in parte ad orientem versum insulae effunditur. Provinciae ad occidentem versus invicem aridiores sunt.
![](https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/2/2e/Baobab_M.jpg/220px-Baobab_M.jpg)
Fauna et flora Madagascariae singulares sunt, quia Madagascaria est insula ab aliis continentibus divisa.
Saeptum Speciale Ancaranae in Madagascaria boreali situm est.
Madagascaria, olim liberum regnum sui iuris, ab anno 1896 usque 1960 colonia Francica fuit. Ultima regina regni liberi fuit Ranavalona III.
Nexus interni
- ↑ "Madagascaria -ae" (de nomine Latino vide pp. 425-427 apud Google Books)
- ↑ Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda ab anno 2009. Nomini adiectivo "Madagascariensis".
- ↑ 1901, Prosperi Cultru De colonia in insulam Delphinam, vulgo Madagascar a barone M.-A. de Benyowsky deducta.
- Stephen J. Burns et al., "Rapid human-induced landscape transformation in Madagascar at the end of the first millennium of the Common Era" in Quaternary Science Reviews vol. 134 (2016) pp. 92-99
-
Ranavalona II, Regina
-
Radama I, Rex
-
Regina: Rasoherina, circa annum 1865
-
Radama II, Rex
Madagascaria : politica
Primi ministri Madagascariae
Ministri rerum externarum Madagascarienses 1998–