Margarita - Vicipaedia
Haec pagina de gemma narrat. Si praenomen sive hominem eiusdem praenominis quaeris, vide Margarita (nomen).
![](https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/a/af/White_pearl_necklace.jpg/220px-White_pearl_necklace.jpg)
Margarita est calculiformis res dura intra carnem mollem mollusci vivi testam (diserte amiculum?) gerentis genita. Sicut testa mollusci, margarita ex carbonato calcii forma crystallina minuta fit, quae circulis concentricis deposita est. Absoluta margarita est perfecte rotunda et levis, sed multae variae margaritarum formae fiunt (margaritae barocae appellatae). Naturales optimi ingenii margaritae ut gemmae resque pulchritudinis multa saecula magni faciebantur, et propter hoc, notio margaritae facta est translatio cuiuslibet rei rarissimae, elegantissimae, mirabilissimae, pretiosissimae.
Margarita etiam lapis natalis Iunii esse potest.
Lingua Latina mediaevali margarita etiam perla appellatur, fortasse a perna, generis conchae, deducta.[1]
-
Margaritae
-
Praedium margaritarum aquae salsae Seram in insula Indonesiae
-
Nuclei ex Toba Mie Insula Margaritarum (Pearl Island) Iaponiae
-
Margarita pustulosa, semisphaera, iuxta testam genita.
-
Testa Melonis melonis a margaritis meloneis cincta
-
Album margaritarum monile
-
Regina Barbara Radziwill vestimenta coronationis et peplum margaritis decoratum gerit.
-
Maria Antonia, Regina Francica, monile margaritarum et inaures gerit.
Nexus interni
- Ammolita?
- Barocus
- Broome Australiae Occidentalis
- Curalium
- Les pêcheurs de perles, opera Georgii Bizet
- Margarita cavernosa
- "Margaritas ante porcos"
- Margarita magnii pretii
- ↑ Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "perla", American Heritage Dictionary, s.v. "pearl".
- Historia margaritarum, apud situm pbs.org (PBS Pearl History Special)
- Historia margaritarum Tahitianarum in Polynesia Francica, apud situm black-pearls-tahiti.com
- "Recover the major pearl produce country by aquaculture" in UAE, apud situm afpbb.com (Iaponice et verba Anglice conversa)
- "The Chinese fresh-water pearl industry," apud situm deepglamour.net (Verba ex Tears of Mermaids: The Secret Story of Pearls, libro a Stephano G. Bloom scripto