la.wikipedia.org

Maria-Ludovica Dreyer - Vicipaedia

Wikidata Maria-Ludovica Dreyer

Maria-Ludovica Dreyer: imago
Maria-Ludovica Dreyer: imago

Nativitas: 6 Februarii 1961; Neustadt an der Weinstraße
Patria: Germania

Maria-Ludovica (Theod. Marie-Luise vel Malu) Dreyer (nata 6 Februarii 1961 Neostadii) rerum politicarum perita factionis SPD est.

Pater eius rector scholae, mater praeceptrix fuit. Neostadii gymnasium frequentabat et anno 1980 testimonium maturitatis accepit. Deinde Moguntiaci studium litterarum Anglicarum et theologiae catholicae coepit. Sed mox ad iurisprudentiam transiit. Anno 1987 primam, anno 1990 secundam probationem accepit et ab anno 1991 delatrix publica et iudex Cruciniaci operam dedit.

Anno 1995 sodalis SPD et dehinc ad annum 1997 magistrix civium Cruciniaci fuit. Tum ad usque annum 2002 decernens urbis Moguntiaci rerum socialium, iuventutis atque habtitationum erat. A die 15 Martii 2002 administra Rhenaniae-Palatinati rerum socialium est et ab anno 2006 legata ad senatum terrae eius regionis. Die 28 Septembris 2012 Curtius Beck praeses ministrorum praedixit se initio anni 2013 ab officiis omnibus recessurum atque Mariam-Ludovicam Dreyer successorem proposuit[1]. Die 16 Ianuarii 2013 legati senatus terrae eam elegerunt. Die 31 Octobris 2016 etiam praeses Consilii Foederalis Germaniae electa est[2]. Die 1 Novembris 2017 ei Michael Müller magister ciuvium Berolini successit[3]. Postquam Andrea Nahles suffragiis Europaeanis et sodalibus suis victa se magistratu praesidis SPD recessit, Dreyer die 3 Iunii 2019 pro tempore cum Manuela Schwesig et Thorsten Schäfer-Gümbel praesidium factionis suscepit[4].

Anno 2004 Dreyer mariti nupsit. Circa ab anno 1995 morbo multiplicae sclerosis laborat atque idcirco saepe sella rotali uti cogitur.

Praesides Ministrorum Germaniae magistratu hoc die fungentes