la.wikipedia.org

Martinus Schiele - Vicipaedia

Martinus Schiele, 1925

Martinus (Theod. Martin) Schiele (natus 17 Ianuarii 1870 oppido Groß Schwarzlosen (Antiqua Marchia), mortuus 16 Februarii 1939 oppido Zislow (Megalopolis)) vir publicus Germaniae et primo sodalis Factionis Theodiscae Conservativae, deinde DNVP, postremo Factionis Christianae Agricolarum atque Incolarum Ruris (CNBL) fuit.

Familia eius agricolarum fuit, pater colonus fundi magni erat. Ipse, postquam Stendaliae maturitatem adeptus est, Schiele tirocinium agriculturae fecit et colonus fundum administrabat.

Schiele, sodalis Factionis Theodiscae Conservativae, ab anno 1897 legatus consilii pagi Jerichow II fuit. Anno 1914 legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Anno 1918 cum aliis DNVP factionem condidit. Et temporibus Rei Publicae Vimarianae perpetuus legatus Dietae Imperii ad annum 1930 mansit. In consilio administrorum Luther 15 Ianuarii - 23 Octobris 1925 Administer Imperii Rerum Internarum fuit. Propter foedera Locarni signata se cum aliis administris DNVP e consilio ministrorum recessit. Deinde 27 Ianuarii 1927 ad 12 Iunii 1928 Administerium Imperii Victus et Agriculturae in consilio ministrorum Marx administrabat. Februario 1928 consilia ad adiuvandam agriculturam proposuit. Augusto 1928 praeses Foederis Imperii Ruris electus est (ad usque Octobrem anni 1930). 30 Martii 1930 iterum Administer Agriculturae in consilio ministrorum Brüning factus est et Dietam Imperii reliquit. Die 22 Iulii 1930 DNVP reliquit, quod consilia Alfredi Hugenberg praesidis factionis recusavit, qui foedus regendi cum NSDAP petebat. Itaque factionem novam CNBL condidit. Ad 30 Maii 1932 administer mansit, cum omnes administri Henrici Brüning dimissi sunt[1].

  1. Wolfgangus Benz/Hermannus Graml, Biographisches Lexikon zur Weimarer Republik, München 1988, p. 290-291

Consilium Ministrorum Luther I (15 Ianuarii 1925 - 5 Decembris 1925)

Consilium Ministrorum Marx IV (28 Ianuarii 1927 - 12 Iunii 1928)

Consilium ministrorum Brüning I (30 Martii 1930 - 9 Octobris 1931)

Consilium ministrorum Brüning II (9 Octobris 1931 - 30 Maii 1932)