la.wikipedia.org

Nemausus - Vicipaedia

Wikidata Nemausus

Nemausus: insigne
Nemausus: insigne

Civitas: Francia
Locus: 43°50′18″N 4°21′35″E
Numerus incolarum: 150 444
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Nîmes

Gestio

Praefectus: Jean-Paul Fournier
Procuratio superior: Communauté d’agglomération Nîmes Métropole

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Brunsvicum, Francofortum ad Oderam, Praga, Preston, Verona, Salmantica, Rishon LeZion, Meknes, Fresno, Plasentia, Corduba, Arx Vorthensis

Tabula aut despectus

Nemausus: situs
Nemausus: situs

Nemausus[1] (Francogallice Nîmes) est urbs Francica 148'104 incolarum anno 2021 praefecturae Vardonis in regione australi Occitania et Ruscinone quae ab anno 2016 in maiorem regionem Occitaniam mersa est.

Alia nomina sunt:[1] Colonia Augusta Nemausus, Colonia Nemausus, Nemansus, Nemantia, Nemausa Civitas, Nemausesium Urbs, Nemausum, Nemensis Civitas, Nemis, Nemossos, Nemosus, Nenniso et Volcarum Arecomicorum Nemessus.

Dupondius exeunte Augusti imperio signatus. Crocodilus catenatus ad Aegyptum alludit quia Augustus veteranos qui in Aegypto pugnaverant Nemausi (COL NEM) collocavit.

Nemausus est urbs antiqua, nam haec urbs iam sexto saeculo a.C.n. condita est. Oppidum Volcarum Arecomicorum fuit, gentis Gallicae quae circa 120 a.C.n. in provinciam Romanam Narbonensem dictam contributa est. Volcae deum Nemausum propre fontem venerabantur. Colonia Romana iuris Latini primo saeculo a.C.n. eo deducta est unde varios nummos Romanos COL NEM inscriptos invenias.

Asteroides ex observatorio astronomico huius urbis anno 1858 repertus, omnium usque eo tempore hominibus cognitorum quinquagesimus primus, nomine 51 Nemausa dignatus est.

  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z)
  • Maison Carrée, id est domus quadrata

    Maison Carrée, id est domus quadrata

  • Amphitheatrum

    Amphitheatrum

  • Despectus in mediam urbem e caelo

    Despectus in mediam urbem e caelo

  • Turris magna

    Turris magna

  • Insignia urbis (e nummo Romanorum)

    Insignia urbis (e nummo Romanorum)

Capita civitatum Galliae Narbonensis