Philippus IV (rex Francorum) - Vicipaedia

Philippus IV, rex Francorum, qui dicitur Philippus pulcher[1] (natus anno 1268 in Fonte Bleaudi - ibidem obiit die 29 Novembris 1314) fuit rex Franciae ab anno 1285 usque ad mortem anno 1314. Fuit etiam rex baiulus Navarrae, de iure uxoris Ioannae Navarrae, usque ad huius obitum anno 1305. Philippi III uxorisque eius Isabellae Aragoniae erat filius.
Die 16 Augusti 1284 Lutetiae ecclesia cathedrali in matrimonium duxit Ioannam Navarrae, ex qua quattuor filios et tres filias genuit. Haec anno 1274 iam regina Navarrae et comitissa palatina Campaniae Brianique erat, et postridie connubio copulato, ipso facto consuetudinis praescriptione baiulus consortis eius factus est coniux, etsi regis Navarrae comitisque Campaniae et Briani titulos diplomatibus non usus[2] est ita se gessit[3] quoniam constat quod saepenumero consors eius chirographus alter ex adverso apponebat mariti infra decretos et non raro hic administrationis actus edidit sine illo.
Durocortori coronatus est et in Abbatia Sancti Dionysii sepultus est.
10 Aprilis 1302 primum ordines generales regni convocavit, quod Bonifacius VIII papa eum Romam in concilium bulla Ausculta fili quasi in ius vocavisset propter vectigalia a sacerdotibus exacta. Papa Bonifacius VIII Philippo IV sacra interdixit. Mense Martio 1304 papa Benedictus XI sacrorum interdictum contra Philippum IV revocavit.
- ↑ "pulchri ... Philippi": Eustathius a Knobelsdorf, Lutetiae Parisiorum descriptio(1543) p. 38
- ↑ Louis Guillaume M. de Vilevaut, Louis-Georges-Oudard de Bréquigny, Odonnances des rois de France de la troisème race, 1769, Parisiis, Imprimerie Royale, Vol. 11°, pp. 377-379. [1] Libri Googles (Latine)
- ↑ André Lefèvre, Les finances de la Champagne aux XIIIe et XIVe siècles [premier article]. In: Bibliothèque de l'école des chartes. 1858, T. 19. p. 411. [2] (Francogallice)
- Jean Favier, Philippe le Bel: un roi de marbre. 1978. (Francogallice)
- Maurice Druon, Les rois maudits, vol. 1 Le roi de fer, 1955. (Francogallice) [Mythistoria]