la.wikipedia.org

Publius Furius Sp.f. Philus - Vicipaedia

Publius Furius Sp.f. Philus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 213 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Furius anno 223 una cum Gaio Flaminio consulatum gessit et Gallos atque Ligures vicit. Ambo consules triumphaverunt[1]. Anno 216 praetor urbanus fuit[2]. Post cladem apud Cannas acceptam praefectus classis nominatus frustra copias in Africam transferre conatus est[3]. Anno 214 censor cum Marco Atilio Regulo acriter in eos egit, qui militiae evadere conarentur[4]. Anno 213 a.C.n. augur mortuus est.

  1. Plutarchus, Marcellus 4
  2. Titus Livius, Ab urbe condita, XXII 35,5-7
  3. Titus Livius, op.cit. XXII 57,8; XXIII 21,2
  4. Titus Livius, op.cit., XXIV 11,6; 18