Regio ecclesiastica - Vicipaedia
Regio ecclesiastica est divisio administrativa nonnullarum ecclesiarum.
"Regio ecclesiastica" in ecclesia catholica Romana sunt plures dioeceses in una regione coniunctae.
In Codice Iuris Canonici eiusmodi regiones ita explicantur:
Can. 433 — § 1. Si utilitas id suadeat, praesertim in nationibus ubi numerosiores adsunt Ecclesiae particulares, provinciae ecclesiasticae vicinores, proponente Episcoporum conferentia, a Sancta Sede in regiones ecclesiasticas coniungi possunt.
§ 2. Regio ecclesiastica in personam iuridicam erigi potest.
Can. 434 — Ad conventum Episcoporum regionis ecclesiasticae pertinet cooperationem et actionem pastoralem communem in regione fovere quae tamen in canonibus huius Codicis conferentiae Episcoporum tribuuntur potestates, eidem conventui non competunt, nisi quaedam specialiter a Sancta Sede ei concessa fuerint.
– Sancta Sedes, Codex iuris canonici[1]


In Italia sunt
- 16 regiones ecclesiasticae
- 42 Provinciae ecclesiasticae, inter quas
- Provincia ecclesiastica Romana, cuius sedes metropolitana est sedes apostolica
- Regio ecclesiastica Trium Venetiarum, cuius sedes metropolitana est Patriarchatus Venetiarum
- 40 provinciae ecclesiasticae, quarum sedes metropolitana est archidioecesis
- 20 archidioeceses sine sede metropolitana
- 155 dioeceses, inter quas
- 2 dioeceses Sanctae Sedi immediate subiectae (Ecclesia Catholica Byzantina Italo-Albana)
- 6 Abbatiae territoriales
- 2 Praelaturae territoriales
- 1 Ordinariatus militaris
- 1 Praelatura personalis (Opus Dei)
- Regio ecclesiastica Aemiliae-Romaniae
- Regio ecclesiastica Aprutii-Molisii
- Regio ecclesiastica Apuliae
- Regio ecclesiastica Bruttii (vel Regio ecclesiastica Calabriae Novae)
- Regio ecclesiastica Campaniae
- Regio ecclesiastica Langobardiae
- Regio ecclesiastica Latii
- Regio ecclesiastica Liguriae
- Regio ecclesiastica Lucaniae (vel Regio ecclesiastica Basilicatae)
- Regio ecclesiastica Marchiae Anconitanae (vel Regio ecclesiastica Picena)
- Regio ecclesiastica Pedemontii
- Regio ecclesiastica Sardiniae
- Regio ecclesiastica Siciliae
- Regio ecclesiastica Trium Venetiarum
- Regio ecclesiastica Tusciae (vel Regio ecclesiastica Etruriae)
- Regio ecclesiastica Umbriae
- ↑ Codex Iuris Canonici, titulus II, cann. 433-434.