la.wikipedia.org

Smolenscum - Vicipaedia

Wikidata Smolenscum

Smolenscum: insigne
Smolenscum: insigne

Smolenscum,[1] vulgo Smolensk (Russice Смоленск), ad flumen Danaprim situm, est urbs Russiae, metropolis regionis Smolenscensis. Quasdam officinas, musea, theatra, et multa instituta eruditionis (e.g. Universitatem Publicam Smolenscensem) habet. Ibi sunt circiter 330 milia incolarum (anno 2017).

Cremlinus (arx) Smolenscensis.

Smolenscum est una ex antiquissimis urbibus Russicis, primum in annalibus anno 863 commemorata. Anno 882, Helgus dux Smolenscum occupavit, et in dicionem regni Ruthenici redegit, ubi haec urbs erat sedes industriae et commercii. Ab saeculo XII Smolenscum metropolis ducatus liberi fuit, sed anno 1404 Magno Ducatui Lituaniae adiunctum est, anno 1508 caput palatinatus Smolenscensis ducatus illius factum. Anno 1514 ad Magnum Ducatum Moscoviae adiunctum, fuit castrum maximi valoris in fine occidentali terrae Russicae Moscoviticae. Anno 1611 a Polonia occupatum, Smolenscum anno 1667 a Russia ("Moscovia") recuperatum est. Olim metropolis gubernii Smolenscensis (quod annis 17081713, 17261775 et 17961929 exsistebat), Smolenscum ab anno 1937 sedes administratica regionis hodiernae factum est. Temporibus Bellorum Patrii (contra Franciam) et Magni Patrii (contra Germaniam) pugnae notabiles prope hanc urbem acciderunt. Anno 1985, Smolenscum titulum "Urbis-Herois" (Russice Город-герой) rite accepit.