PRIOR
PRIOR
in Chartis Dalmaticis, nomen Magistratus, a quo pleraeque civitates Croatiae et Dalmatiae regebantur, qui postmodum Comitis appellatione donatus est, Lucius de Regno Dalmatiae, l. 2. c. 8. 16. et l. 3. c. 12. Ab Italis autem Dalmatae id hauserunt; quibus Priori praecipuos esse Magistratus, discimus ex Ioanne Villaneo l. 1. c. 38. et l. 9. c. 77. Certe Priorem Civitatis, habent Liberatus Diaconus, c. 23. Senator. l. 1. Ep. 26. Alii. Et Prioratum, hanc dignitatem vocat Inscr. in Aede S. Nicolai Barensis, Tempore Regis W. et Prioratus Domini Nicolai Corbelli Primicerii an. D. N. I. C. 1188. apud Antonium Beatillum Histor. Bar. l. 2. laudatum Car. du Fresne in Glossar. Sic Prior loci, Dominus est eius seu senior, in L. Wisigoth. l. 9. tit. 1. §. 8. In Ecclesia Romana, idem nomen pro Abbate occurrit crebro, in Regula benedictinorum. Item pro eo, qui primus est post Abbatem, et alias Praepositus dicitur, de cuius officio sic Lantrancus, in Decretis pro ordine S. Bened. c. 3. Servatâ Abbati in omnibus reverentiâ, Prior, qui et Praepositus, in Regulal???nominatur, honorabilior est reliquis Ministris domus Dei. Ipse solus coeterorum ministroram primum suae partis locum habet in Chero, in Capitulo, in Refectorio etc. Sed hanc vocis notionem posterioris aevi esse, et demum Caelestini V. tempore innotuisse, annotant Viri Docti. Vide supra, in voce Desanus. In eadem, Prior maior dicitur, qui Abbatis absentis vices gerit, ita tamen ut Oboedientiarios in stituere non possit, aut deponere, nec quemquam de Monasterio eicere, aut eiectum recipere etc. Ad eius quoque sfficium pertinet, tam praesente, quam absente Abbate, cymbalum pulsare, et tabulam ad laborem, et monitum in Dormitorio, et corrigere mendas legentium in Ecclesia et in Capitulo etc. Vide Udalricum Consuet. Cluniac. l. 3. c. 4. Uti autem hic Abbatis, sic Prior Claustri vel Claustralis eius Vicarius est, qui in Claustro iugiter manet, absente Abbate et magnô Priore, et pondus totius Ordinis portat, ut habet Bernardus in Consuetud. Cluniac. c. 4. et udalricus, l. 3. c. 6. ubi plura de eius officio. Casinenses, ad c. 65. Regulae, Praepositus Monasterii, secundum morem nostrum Prior Claustralis vocatur. Cui Priorissa respondet, in Claustris Sanctimonialium etc. Ipsum vero officium Prioratus dicitur, dignitas praecipua in Monasterio, apud Gregorium M. l. 4. Ep. 4. Quamvis hôc nomine etiam aliquando veniat. Oboedientia, seu minus Benesicium, a maiori Monasterio dependens, de cudusmodi Prioratuum origine supra aliquid dictum est, in voce Oboedientia. Porro in eadem Communione Prior Scholae, dicitur primus in Schola Cantorum, qui primus, dum sacra facit Pontifex, Antiphonam ad Introitum in cipit, ut est in Ordine Roman, Vide supra in Caput Scholae. Qui omnes appellationem inde traxêre, quod apud Romanos, seriore aevô, Prioes Officii dicti sunt, qui primi erant in suo quisque officio, alias Primates quoque, et Principes Officii, de quibus diximus. Sic Priores Scrinit, Cod. theod. de prox. Com. dispos. qui alias Proximi, item in Capite Scrinii constituti dicuntur, l. 11. eod. tit. etc. Salmas. ad Trebellium Pollion. in Gallienis, c. 17.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.