web.archive.org

Startseite - Latein - Radio Bremen

  • ️Mon Feb 02 2009

Latein

Nuntii Latini mensis Maii 2010

Lateinischer Monatsrückblick

Cameron primus ministrorum

Cum Gordon Brown eiusque factio Labour in electionibus clade magna essent affecti, David Cameron conservativus a regina primus ministrorum est factus. Quo viro quadraginta trium annorum iunior primus minister per ducentos fere annos exstitit nullus. Is cum Liberalibus coalitionem iniit, qua Britannia regeretur

In Thailandia bellum civile ortum

Proeliis cruentis a militibus et rebellibus commissis in Thailandia res paululum acquiescunt. Complures duces rebellium, quorum insigne est tunica rubra, comprehensi sunt. Illa civitas ab hominibus totius orbis terrarum libenter aditur ad ferias agendas.

Lena animos incendit

Lena mit Deutschland-Fahne [Quelle: NDR] zoom

Lena mit Deutschland-Fahne.

Lena Meyer-Landrut discipula Hannoverana e cantorum certamine Eurovisionis victrix evasit. Cantico, cuius titulus est “Satellite”, cantores cantricesque e viginti quattuor nationibus superavit. Haec victoria cantricis Germanae prima fuit post duodetriginta annos.

Expositio mundana patefacta

In urbe Shanghai, quae portu nobilis est, expositio mundana anni bis millesimi decimi patefacta est. Hac in expositione magni momenti est ostendere, quae vivendi rationes in urbibus maximis huius mundi futurae sint. Inter quinquaginta urbes toto ex orbe terrarum Brema quoque aedibus separatis et propriis in conspectu mundi est.

Furtum artificiorum insigne

E museo quodam Parisino quinque picturae surreptae sunt, quae plurimi aestimantur. Sunt artificia pictorum clarissimorum, in his a Pablo Picasso, Henri Matisse, George Braque confecta. Constat hanc rapinam inter maximas numerandam esse, quae umquam factae sunt.

Occasio victoriae triplicis amissa

In certamine finali Ligae Campionalis manus societatis pedifollicae Bayern München a lusoribus societatis Internationalis Mediolanensis duobus ad nullum retibus victa est. Antea Bavari et campionatum et poculum Germaniae Bremensibus devictis adepti erant. Monaci fautores et pedilusores et exercitatorem Bavarorum quasi triumphantes salutaverunt.

rete – Tor – goal

Anand lusor scacorum optimus mundi

Viswanathan Anand Indus iterum campionatum scaciludii adeptus est. Qui quadragenarius Wesselin Topalow adversarium in urbe Sofia post duodecim partes ludi vicit. Palmam scacorum tribus annis ante adeptus erat Wladimir Kramnik victo.

Neanderthalensis inter proavos nostros

Neanderthalenses in proavis hominum recentium fuisse videntur. Quorum genomatis pars perparva originem a neanderthalensibus habet. Qua ex re homines docti colligunt olim ante aliquot milia annorum illos cum aliis hominibus coisse.

Notabilia:
Quid novi, medice?

Antiquis iam temporibus medici arcessebantur, qui aegrotis adessent. In museo Romano Novioduni oppidi ad lacum Lemannum siti expositio est de medicis Romanis et de modis, quibus morbis mederi studebant. Instrumenta quoque medicorum exhibentur et demonstratur, quantum spei in deos vel magiam positum sit.

Plura invenies sub

Histoire Musée Romain in Nyon


Weitere Informationen

Nuntii Latini mensis Maii 2010, [4:41]
Lateinischer Monatsrückblick Mai 2010
Deutsche Übersetzung


Res Romanae mensis Junii

Homepage Archäologischer Park Carnuntum

Cartuntiner Römerfest - 12 - 13. Juni 2010
Nijmegen/ Niederlande - 19. - 20. Juni

Römerwelt am Caputi Limitis
Petronell - Österreich: 12. - 13. Juni 2010

1. Juni 2010